Rozmiar: 15909 bajtów

CLX.

1337, Mai 15. Frankenstein.

Derselbe befreit die Scholzen des Stiftes von dem herzoglichen Rossdienste und stellt deren lehnrechtliche Stellung fest.

In nomine domini amen. Quoniam principum generositatem condecet, personis ecclesiasticis sic preesse, ne dampnum in suis libertatibus patiantur, hinc nos Bolco, dei gracia, dux Slezie ac dominus de Furstenberg et Munsterberg, ad notitiam presentium et memoriam deferimus futurorum, quod licet et registris antiquis comperimus, quod sculteti abbatie de Camencz predecessoribus nostris et nobilibus, quibus collata sunt, dextrale servitium exhibuerunt, nunc autem abbates predicte abbatie a predecessoribus nostris ac etiam a nobilibus, quibus nostri predecessores contulerunt simulque a nobis, prout littere eorum clarius sonant, huiusmodi dextralia servitia omnia emerunt et exsolverunt. Quare hec nos rata et grata habentes, ipsos deinceps imperpetuum liberos et absolutos ab omni dextrali servitio dimittimus sub bona fide, pro nobis et nostris successoribus promittentes nunequam monasterium de talibus impetere vel arrestare, volentes, scultetos dicte abbatie domino abbati idem servitium dextrale preter censum solitum, quotiens oportunum fuerit, exhibere. Et quia sculteti ipsi abbatie eidem sunt incorporati et uniti, tanquam feodales et homagiales suo principi omneque ius suum et feodum ab abbate habentes eorumque iudicia sunt foedalia, nec tenetur sedere in nostro provinciali iudicio, sed proprium inter se in causis eorum iudicia tangentibus, quando ab abbati ad hoc civitati fuerint, habent celebrare iudicium, volumus monasterium ipsum et scultetos eiusdem in omnibus libertatibus predictis manu tenere et imperpetuum frui ac gaudere; nullusque officialium nostrorum, quocunque nomine censeatur, in aliquo predictorum impediat vel perturbat vel inquietat. Ut autem hec nostre protestationis confirmatio robur valitudinis perpetue obtineat, litteras istas fecimus sigilli nostri appensione muniri. Testes huius sunt domini: Rudigerus et Heynricus de Hugwitcz, Johannes Budaw, Reynhardus Bischoffhaym, Petczko de Milkowitcz, item Herman(n) de Strelen, Nicolaus de Berwald et Petrus curie nostre notarius. Datum Franckensteyn anno domini millesimo CCC° XXX° septimo, Idus Maii.

Fälschung des 16. Jahrhunderts. Ein echtes S. (Reitersiegel) mit Rücksiegel (vgl. No. CL.) an rothseidner Schnur angehängt.


Codex Diplomaticus Silesiae, hrsg vom Vereine für Geschichte und Alterthum Schlesiens, Bd 10, Urkunden des Kloster Kamenz. Hrsg von Dr Paul Pfotenhauer, Breslau 1881.



Zamknij dokument


Rozmiar: 16572 bajtów